De Admirandis, Pag. 47
 
Vanini, De Admirandis

/p. 47/ corpore magis calido. I. C. – Ratio non ignota

mihi, quia rostrum ex rara admodum cartilagine

cum sit, suapte natura non diu servat calorem,

quamobrem, quandiu ex ventre per os

exit calor ad oris et capitis extrema, rostellum

calet. Exit autem calor ille, dum assatur, excoquendo

humidum, ubi, assatione peracta, cessavit

vaporis ille commeatus, non amplius calefit

rostrum, sed porro facile ratione ipsa ventilatur.

Alex. – Perdocte quidem. I. C. – Sed, quaeso,

de foco ad aërem progrediamur. Imo potius de

aëre eliso et attenuato, ex quo fit ignis, qui aër

accensus est, quia parum disputando incaluimus,

ad aërem frigidum refrigerationis ergo

accedamus. Alex. – Quinimo, recreandi animi

causa, loquamur de comete et iride. I. C. –

Ut placet.

DIALOGUS IX.

De comete et iride.

Alex. –

Quandoquidem ita tibi videtur,

naturam et causas caudati istius

crinitique spectaculi disquiramus.

Et primo quidnam sit cometes.

I. C. Hieronymus Cardanus[9]

affirmat esse fixum in coelo sidus. Alex. –

Non hanc laudo sententiam. I. C. – Nec ego. Ratio

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum